In vasculis ad floriculturam inservientibus in Horto botanico regio Olyssiponensi : WELWITSCH.
OBS.:
Species dubio procul perquam distincta et legitima. G. fornicato autem adeo similis ut vix descriptionem fusiorem postulet. Ab eo vero pluribus notis, peridio interiori praesertim suppeditatis, discrepare videtur. Hic equidem sessilis est nec pedicellatum, et more G. hygrometrici dehiscit, nec ore conico-striato instructus. G. quadrifidus PERS., cujus specimen authenticum in collectione cl. LÉVEILLÉ videre mihi contigit, speciem propriam sistit, quae affinitatem cum G. striato maximam praebet, nostrae vero, nisi hacce nota peridii exterioris quadrifidi, nec similis nec quidem proxima.