Forma pulvinata, globata vaga, et magnitudo ingens. Specimen depictum est ex minoribus, et in icone duplo minus quam in natura repraefentatum. Vidi olim 1777 apud Clariff. Schenkium simile e sylvulis prope Jenam allatum, sed oblongum et circiter pedis 1 1/2 altitudine, quod vero, nondum maturam, brevi tempore in foetidum magma colliquescebat.
   Depictum legi in horto prope arcem Köftritii, autumno ineunte 1784 in societate plurium, quorum unus 2 pedum altitudinem at latitudinem 4-5 pedum aequabat.
   Omnes nondum maturi fed carnoï¬ et flucculenti errant fungi, nec ad maturationem ab hortulanis relinquebatur. Siccavi ergo meum in aere libeo et postea sub fornaee, quo facto demum cutis in plura fragmenta rumpebatur, et lanam mollem stipatam contentam in lucem proferebat.
   Cutis fungi ochracea, pallida , in albedinem vergens, glabra, crasia, in sieco specimine membranae pergamenae instar duriuscula, et duplici quasi substantia composita; externa albente, interna fusca, cui ï¬rmiter adhaeret vellus lanatum, lanae reliquae concolor.
   Haec totum fungum replens viridi-flavens, ochraceo - lutescens, stipatior et tenerior quam in reliquis esse solet, et fere Boleto igniario praeparato molliori accedens.
   Inferne in medio assigitur.
   Hanc speciem frequenter inveniri in vineis prope Dresdam relatum habeo.
   lcone 165. depingitur siccatum specimen, cute disrupta duplici, lanam tegente, et ipsa intus lanata.